monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XXXI <<<     >>> XXXIII

Caput XXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos, et ideo et sexum et generationes deorum maiores suos, id est veteres credidisse Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non aliam ob causam factum videtur, nisi quia hominum velut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere et in eo ipso non solum colere, sed imitari etiam daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas.
2 Sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum similes, ea, quae vana esse noverant, religionis nomine populis tamquam vera suadebant, hoc modo eos civili societati velut aptius alligantes, quo similiter subditos possiderent.
3 Quis autem infirmus et indoctus evaderet simul fallaces et principes civitatis et daemones?